233
132 THESAVRVS
suus esse potest. Sanè si doctores (inquit) principem suum
(quem Galenum vocant) apud inferos degere scirent,
&c. quae in textu. Hic locus plurimis non parum scan¬
dali praebuit, vt riderent hominem scribere damnatos
ab inferis huc rescribere, tum cum ipsis haberi posse col¬
loquium. Verùm si Paracelsi mentem intelligerent,
ius quoque scribendi modum admirarentur, quo consi¬
lio tam absurda scribere voluerit, vt illud etiam quod
habetur de scriptione ad Athenienses scholas, quae lon¬
go tempore ante Paracelsum natum esse desierant. Hac
via nimirum, vt feliciora hominum ingenia, vexatio¬
nibus ceu illecebris quibusdam, ad perscrutanda singula
diligenter cius tam admiranda scripta, pelliciat: con¬
trà verò crassos homines, qui talia ferre nequeunt ae¬
nigmata sub nuda phrasi posita, procul abigat, velut
indignos. Galenum itaque deguisse apud inferos intel¬
ligit, etiam priusquam moreretur, indeque scripta sua
rescripsisse, hoc est, desumpsisse, vel tanquam ex libro
inferorum descripsisse: quo palàm toti mundo suam
condemnationem, etiam viuus, faceret. Qui autem
liter scriptum hoc intelligent ex literali sensu, vulpina
cauda (inquit) praestupore sese insignient, id est, muli¬
ercularum instar admirabuntur hoc mirabile dictum,
cou paradoxum. Non minùs de Auicenna censendum
esse (ait) ipsum in inferni porticu sedentem, hoc est, in
aula infernalium suorum scriptorum, quibus cum, scri¬
ptis intellige, vel contra quae disputationem & contro¬
uersiam se, quod ad auri potabilis descriptionem. & la¬
pidis sui philosophici, habuisse dicit, deque sua theriaca:
non