457
164 PHILOSOPHIA
runt anima & animus simul iuncta potentiam
ac dominium in suum corpus, quam solus ani¬
mus non ita liberam habebat, ob reluctans me¬
dium per quod supernaturalis transitus fieri de¬
buit. Non conueniunt enim inimici, nisi per
neutram sequestrationem ex parte discordiae,
at bene participem pro parte reconciliationis
cum vtroque. Hoc ipso labefit Astronomia iu¬
diciaria, quae dispositionem astrorum inclina¬
re docet. Astra quandoquidem hominum men¬
tibus, propter quos creata sunt, nullatenus po¬
testatem habent in ipsis longè praestantiorem
& principem creaturam: quòd ignobilius in
excellentius non agat, etsi conetur. Si tamen hu¬
mana corpora vincant animam, eamque redu¬
cant in corruptibilis corporis seruitutem, infi¬
cias non iero, quia tum astrorum corpora sunt
hominum corporibus nobiliora, suas actiones
in ista per influxum imprimere posse. Summa¬
tim, mens sapientis dominabitur astris: insipi¬
entis verò nedum istis, verùm etiam inferiori¬
bus, & aerumnis quibuscunque subijcitur. Sapiens
autem qui mentem adeptus eam excolit: insi¬
piens contrà, qui corpus in anima, vel hanc in¬
corpore diligit, animo neglecto, vt ex verbo
Dei: Qui diligit anmmam suam (intellige in cor¬
pore) perdet eam, & qui odit animam suam (mo¬
do quo supra) in aeternum custodit eam. Diligere
dicitur is animam suam in corpore, qui prauos
omnes