457
MEDITATIVA. 165
omnes appetitus sui corporis exequitur: Item
qui non exequitur eos, attamen vanitatum co¬
gitationibus imaginarijs delectatur, corpus hic
in anima sua videtur diligere. Contra quidem,
odit animam suam in corpore, qui corporis frę¬
nat noxios appetitus, & corpus in anima, qui
vanas imaginationum suarum cogitationes
protinus pellit & eradicat. Hoc iter ad vnionem
priorem, animae videlicet cum spiritu & ad
mentem consequendam: quam tandem, siue
spiritum, siue animam vocemus, appellatione
vnius, non excludimus alterum, propter vnio¬
nem iam factam. Attamen summè notandum
nullam vnionem esse perfectam, nisi fuerit in¬
separabilis. Possunt nihilominus vnionis ini¬
tia iaci, quae mox non consequuntur effectum,
no obstat quin mens adhuc imperfecta magis
aut minùs appelletur. Qui verò perfectam adepti
sunt mentem paucissimi: qui inchoatam habent,
multi: & qui nullam, plurimi. Caeterum & bona cor¬
poris dispositio ad veram contemplatione est
valde vtilis, & si non perinde necessaria. Corpus
nimirum ex sui corrupta natura, qua morbidum to¬
tum effectum est, plurimum aggrauat animam & impe¬
dit, quò minùs spiritus actiones percipere possit.
Nonnullis autem à natura contingit magis idoneos
esse alijs, ad eam separatione obeundam: quippe
quib. ad naturalem corruptionem in ipsorum forma¬
tione, per accidens nulla prorsus, vel pauca saltem ac¬
L 4 cessit