457
MEDITATIVA. 167
deatur absurdum, adijciam. Quoduis nutrimen¬
tum in sanguinem mutatur nutriti eiusdem com¬
plexionalis naturae, cuius fuit nutrimentum:
exemplo docetur in eis qui ferocium animalium
carnibus aluntur assiduè, quos etiam contin¬
git fieri ferocissimos. Natura quidem nihil as¬
sumit in alimentum nisi quod subtilius, crassa
& foeculenta materia semota, & in excremen¬
tis eiecta: & iterum nutrimenti superflui quod¬
uis adhuc aliud excrementum per poros in su¬
dorem, vel per vesicam, nares, aut lachrymas
eijcit. Hoc mouit Paracelsum dicere, quoduis
humani corporis membrum stomachum ha¬
bere proprium, in quo decoquitur nutrimen¬
tum, & fit in eo separatio superflui à necessario.
Si autem per membri cuiuspiam debilitatem
eiusmodi superfluitas commodè nequeat eij¬
ci, superfluum ob malam digestionem, carnes
vel ossa hoc loco praeter naturae consuetudinem,
vel in tumorem, vel in excrescentiam nutrit,
extendit, vel incuruat. Verùm enim uero in spa¬
giricis medicamentis, crassi nihil relinquitur,
neque superflui: quapropter pars quaeuis cor¬
poris totum hoc medicamentum assumit, ac
sine separatione transmutat in sibi similem na¬
turam, & vice versa medicamentum similem
proprietatem imprimit quam habet, vt pote cor¬
ruptionis & superfluitatis expertem, vt omnis
est incorrupta natura. Cęterùm incorrupta na¬
L 5 tura