457
168 PHILOSOPHIA
tura, est vitae longae balsamum naturale quibus¬
uis corporibus naturaliter insitum, & spagiri¬
co medicamento natura simile, per quod eo¬
rum calor & humor etiam naturales, vel radica
les, quantum fieri potest, à corruptione praeser¬
uantur, & quo deficiente corpus omne lepro¬
sum efficitur, conualescenteque per augmen¬
tum ab extrinsecis, quod iam ob eius balsami
paucitatem corruptum erat, in excrementum
eijcitur. Differt igitur spagiricum medicamen¬
tùm à vulgari & hactenus vsurpato, quòd hoc
vnà cum suo corpore suisque corruptionibus
traiectum in stomachum, non secus quàm ci¬
bus omnis decoquitur & separatur, non sine
fastidio maximo nauseaque naturae: illud verò
summa delectatione praeter omnem concocti¬
onem & separationem transmutatur illico in
humidum radicale, calidum & balsamum na¬
turalia. Sibi similibus enim istas physici corpo¬
ris tres partes potissimas, tum nutriri, tum in¬
staurari oportet. Hinc fit quod cibi potusque
quotidiani cum suis sumantur corporibus, quia
videlicet à natura sunt in nutrimentum elemen¬
torum etiam ordinati, & non in medicamen¬
tum. Quoduis enim elementum sibi simili su¬
stentatur elemento, sed omnia conueniunt, &
in temperie conseruantur ab ętherea substantia,
cui nostrum balsamum, & socios quantùm li¬
cet conformia reddimus. Est enim in humano
corpo¬