457
172 PHILOSOPHIA
partibus, cùm ei quicquid praeter physicam ne¬
cessitatem appetierit ab anima, suasu quidem
animi, denegatum fuerit. Ex ea separatione re¬
sultat vnio prima spiritus & animę per studium
philosophiae moralis continuatum. Erant haec
studiosis proponenda, vt cognoscerent qua ra¬
tione moralia spagiricis, physicis, & meditati¬
uis immiscuerimus, & quemadmodum singu¬
la sibi correspondentibus comparantur, ne for¬
te sub labyrintho haerentibus introitum ad rem
capescendam praestruxisse dicerer lectoribus.
Sed ad primum gradum meditatiuae philoso¬
phiae nos inuitat animus, qui circa studium in
meditatione versatur. Meditatiuum studium
est, inquisitio sedula veri, & obliuio mundani
quantumuis necessarij, iuxta verbum domini:
Primùm quaerite regnum Dei, non solliciti quid
edatis aut bibatis, neque quo induamini, scit
enim pater vester qui in coelis est, quoniam his
omnibus opus sit: omnia quibus indigetis ad¬
ijcientur vobis, vbi verbo Dei intenti solùm ob¬
temperabitis. Si ergo etiam necessaria nobis,
ad verè meditandum abijcienda sunt, & animo
prorsum abigenda procul, quantò magis mun¬
danae curae vanitatumque superfluae cogitatio¬
nes bonum semen suffocantes, toties quoties
inter meditandum insurgunt, viriliter propel¬
lendae sunt verbis domini, quae nos docuit in
hanc remefficacissimis, Abi hinc à me protinus
Satana,