457
174 PHILOSOPHIA
praesertim, & in nihilum redituris, quòd ex ni¬
hilo creatae sint. Vulgo nihilominus preciosissi¬
mae, quoniam non intelligit animalis homo,
quid sibi ad ruinam positum sit, vel ad salutem.
Veritatis itaque perpetuus thesaurus est, res il¬
la mundo vilissima, plurimùm spreta, non ta¬
men odibilis, sed amabilis sapientibus supra
gemmas & aurum: omnium amatrix: ab om¬
nibus vt inimica reiecta: vbique reperibilis: à
paucissimis & fermè nullis inuenta: per vicos
acclamans omnibus, Venite ad me omnes qui
viam quaeritis, ego vos ducam in veram semi¬
tam. Haec est res illa à veris tam insigniter prae¬
dicata sapientibus, quae vincit omnia, nec ab vl¬
la re vnquam vincitur: corpus & cor omne du¬
rum penetrans, omne molle consolidans, & ad
omni quantumuis duro resistendum confir¬
mans. Nobis omnibus se facit obuiam, & non
videmus eam, vociferans & altà voce dicens:
Ego sum via veritatis, transite per me omnes,
quia non est alius ad vitam, quam per me, qui
sum verum ostium, transitus, at nolumus eam
audire. Odorem suauitatis emittit, sed non per¬
cipimus. Dapibus sese nobis liberaliter etiam
in suauitatem offert indies, & non degustamus.
Blandè nos ad salutem trahit, at reluctantes, &
tractum non sensisse fingentes, obiter praeteri¬
mus. Quoniam facti sumus sicut lapides, ocu¬
los habentes, & non videntes: aures habentes,
& non