457
176 PHILOSOPHIA
vos quaeritis. Proprium hoc esse solet vulgi vi¬
tium, vt propria contemnens, aliena quae sunt
semper appetat. Proprium pro nobis appro¬
priato vel vsurpato sumimus. Etenim ex nobis
ipsis nihil habemus boni, sed si quid habere bo¬
ni possumus, ab eo qui solus est bonus ferimus
acceptum. Contra quicquid habemus mali, no¬
bis ipsis vsurpauimus ex alieno malo per ino¬
bedientiam. Proprium igitur nihil est homini
ex suo, praeterqua malum quod possidet: quod
ex bono bonum habet, non ex seipso, sed con¬
tributè proprium habet ex bono, modò recepe¬
rit. Lucet in nobis licet obscurè vita lux homi¬
num, tanquam in tenebris, quae non ex nobis
quaerenda, tamen in, & non à nobis, sed ab eo
cuius est, qui etiam in nobis habitationem fa¬
cere dignatur, quoties velle nobis contingit.
Hic eam lucem plantauit in nobis, vt in eius lu¬
mine qui lucem inaccessibilem inhabitat, vi¬
deremus lumen: hoc ipso quoque caeteras eius
praecelleremus creaturas: illi nimirum similes
hac ratione facti, quòd scintillam sui luminis
dederit nobis. Est igitur veritas non in nobis
quaerenda, sed in imagine Dei quae in nobis est.
Caeteroqui quò definitioni veri faciamus satis.
Vni quid adest quaeso, quid etiam deest, aut con¬
tra vnum niti potest, cùm nihil verè pręter vnum
existat? Quis ignorat perfectum esse nihil prae¬
ter id vnum, quod nec in aliquo diminutum, nec
super¬