457
MEDITATIVA. 177
superflui quid admittit, sed abundans virtute ac
potentia tribuere potest omnibus deficientibus,
& semper ex aequo abundare? Quid enim tale
potest esse praeter id solum quod omni dat esse
quod est, & esse non recipit ab alio, at ipsum esse
totum, est quod esse potest ac debet, cuique nihil
obest, quia praeter ipsum nihil est? Quicquid igi¬
tur extra veritatem est, verè non est, quia sola ve¬
ritas illud vnum est omne, verè quod est. Falsi¬
tas autem econtrà, quae quia non est, nisi quod
esse vero contrarium est; & esse non debet, nec
nisi per essentiae verae priuationem est, nihil est
aliud, quàm quod verè non est. Vnde conclu¬
dunt aliqui peccatum & mortem tale nihil esse,
quia non procedunt ab esse vero; sed ab essentiae
verae priuatione. Proinde peccatum est priuatio bo¬
ni, quae causa mortis efficiens est, quia mors est
priuatio vitae, quae vita boni finis est. Ex bono
quidem veritatis stimulus resultat, cui non pręua¬
lebunt aculei mortis, & contra quemcuique quan¬
tumcunque duro, durum est calcitrare. Veritati
quicunque quidpiam adijcere vellet, falsum pro
vero palliatione quadam substituere cogeretur,
ideo quòd veritas perfectionis amictu solo cir¬
cunfulta, videri sine pallio non veretur. Quod
si noster primus ille parens amictum hunc iusti¬
cię non exuisset, nec fuisset veritus videri nudus,
qualis antea non videbatur; necerat, sed om¬
ni decore veritatis munitus. Priuatus autem
M 2 verita¬