457
178 PHILIOSOPHIA
veritatis amictu perenni, falsum quaesiuit pallium
à frondibus arborum, quò fassus in seipso suum
errorem, vt coram Domino dixit, nudus sum
Domine. Cuius misertus Deus, quòd veritatem
amisisse per inobedientiam vereretur ac fatere¬
tur, pro terrenae felicitatis amictu perdito, aeter¬
nae gloriae vestem nuptialem gratis illi dare sta¬
tuit, per proprium filium: qui veritatis viam se
nobis ac vitam esse asseruit ostenditque mani¬
festè, cùm sua mortè quam non meruerat, mor¬
tem à nobis perpetuam, qua meritò plecti de¬
beamus omnes abstulit. Videte fratres igitur
quantus sit veritatis effectus, vt etiam erga suos
inimicos, modò recognoscanteam, sit benefi¬
ca placidaque. Cum Adamo quidem peccaui¬
mus omnes, at nostrum paucissimi ac ferè nul¬
li, qui cum ipso nuditatem suam apertè fatean¬
tur: quinimo potiùs quisque quoque cupit vi¬
deri nedum, sed esse perfectior, licet omnium
ipse sit imperfectissimus, byssoque coccineo &
purpura insigniter palliatus, maximè nudus.
Vitium hoc hęreditauimùs à primi parentis appe¬
titu primo, quòd caro nostra praecaeteris maxi¬
mè, iure vel iniuria, scire, sapere, ac possidere, &
velut idolum honorari desideret: quod potissi¬
mum hoc seculo hominum est studium, ipsis
vt Adamo fuit, exitiosissimum. Nec desunt in¬
ter nos, qui ad deteriorem post Adami lapsum,
partem se conferant, nec secus ac ille faciem do¬
mini