485
leuissimam uulgaris susurri auram, d bono tuo proposito de
sistere. Lad. Quis scit si recipiemus ab illis nostrorum labo¬
rem mercedem, & erunt nobis degendae uitae leuamè? Bo.
Ita pensitauit Aurelius Augurellus cum suam chrysopeiam Leoni
decimo pontifici maximo dicauit ab eo (munifico quidem ac
liberali) aliquod ingens munus expectans. at is Augurello
ex uiridi serico marsupium deno dedit: qui color spem uulgo
futuram indicat. Lacinius. Perbelle, sciteque fecit pontifex,
Nam si philosophorum lapidem fecerat Augurellus, alienis non
Indigebat opibus, quando ipse omnium esset ditissimus. sed
mi Bone, qui diues est, amicis etiam indigeat oportet, Igitur
mihi obtemperes uelim, ut illis saltem quorum beneficijs ad¬
stringor, tali munere impertiam. sunt etenim multi quibus
non modo mea omnia, uerum memetipsum debere cognosco,
quo excellentissimo munere ipsis longe carissimus ero. Bonus.
Falleris me hercle, nam si tu, quempiam in hoc negotio pu¬
blice uocare praesumpseris, eundem tibi ex amico inimicum
comparabis. Nunc ne nosti eos omnes, qui hodie huiusmodi
artem exercent cauere ne aliquo modo innotescant? Laci.
Heu. prophanam igitur facis artem? Bonus. Idiotae isti cum
sint, idiotarum habent opinionem, sed ars ipsa sancta est, &
quam non nisi puros ac sanctos homines habere licet. nam ut
diui Thomae utar sententia, Ars ista uel reperit hominem san¬
ctum, aut reddet eius inuentio sanctum. Laci. Non sic
aiunt moderni nostri, sed dicunt non tantum religiosos om¬
nes: uerum nec uiros probos illa decere. Bonus. Et tu quo
que horum uulgarium sequeris uocem atque opinionem? Laci.
Vulgarium? optarem siquidem, sed ut uideo, communis &
fere omnium est sententia. Bonus. Insanis me hercle, &
mihi haec tua contentio bilem excitat (nisi de sophistis fiat ser