457
182 PHILOSOPHIA
bene viuere, quod in honestum partiuntur, &
vtile. Honorùm ambitiones, & laudes maxi¬
reputant honestas, denique diuitiarum par¬
tum & conseruationem quocunque iure, vel in¬
iuria, bello, vel sudore, vocant vtilia: patet quo¬
niam ex istis omnibus post mortem aliud ni¬
hil expectant, quàm suae posteritati, per memo¬
riam sui suorumque gestorum famam, hono¬
res, atque fauores reliquisse. Resurrectionem
partim ita negantes, partim ignorantes, poëma¬
tum mille fabulas praeter omnem veritaten,
cuius etiam fuerunt expertes, in hominum per¬
niciem, & suijpsius exitium excogitarunt mi¬
seri. Ecce propter quam doctrinam oportet ver¬
rarum artium professores, ijs maximè odio esse
qui de quibusuis artibus & facultatibus plus re¬
portasse nomen atque titulos gerunt. Tametsi
veritatem eis ob oculos ponat experientia, nisi
per opiniones eorum qui veritatem nunquam
sunt experti comprobatum sit, pro falso verum
reijcitur, & maximo clamore fatuus existina¬
tur, quisquis veritatem se profiteri velle dicat.
Si quis etiam vanos autores meritò detesteur,
mox eorum discipuli minantur in suis Vniuer¬
sitatibus eiusmodi viros, vel afficere supplicio,
vel summo dedecore, quod equitationem asi¬
ni vocant. Interim non vident ipsi sibi maxi¬
mum esse solatium per vicos indies asinarum
equitare monstra Sodomitica, & praeter natu¬
ram