457
MEDITATIVA. 183
ram coactè per malitiam hominum, genita,
contraque praeceptum Dei, quo vetitum fuit
olim, ne pastores diuersarum specierum anima¬
lia coire paterentur. Quid tandem subticebitur
obeorum minas ipsa veritas, quia, vt aiunt, suis
professoribus odium parit, & reticentibus ob¬
sequiosis amicitiam? Absit, potiùs obire mortem
philosophum decet, quàm negare veritatem.
In omnibus est obseruanda, vt summum apud
Christianos bonum. Beati quibus datum est
coelitus in ea perseuerare in finem vsque, quod
paucissimis (hei miserum) contingit. Rogemus
itaque Deum, vt huius solius nos faciat partici¬
pes. Vti iam de studio per voluntariam separa¬
tionem meditatione factam in animo dictum,
non secus docemur per eam de studio spagiri¬
co fiendum. Etenim in eo requiritur inquisi¬
tio rerum naturalium veritatis, quae in earum
occulto latet. Verum itaque spagiricum, rerum
est à natura productarum centrum, in quo vir¬
tus omnis & eiusdem rei veritas atque potentia
delitescit, per hanc artem ad actum deducenda.
Quod vt fiat, earum diuisio necessaria superio¬
ris ab inferiori, & vtriusque partium repurga¬
tio, tum demum per operationum spagirica me¬
dia in vnum reductio, vel vnio. Proinde studium
spagiricum, & primus gradus ad spagiricam
nionem est, rei diuisio, vel separatio. Duplex est
igitur elementorum separatio, vt puriorum ab
M 5 impu¬