485
suo speculo naturali, inter autores huius artis Diuum etiam
Ioannem euangelistam annumerare, ea de causa fortassis.
quod scientia haec ponitur esse diuina, & Diuus ipse aposto¬
lus coram Cratone philosopho duobus illis adolescentibus (qui
cuncta pro Christi amore pauperibus erogauerant) gemen¬
tibus atque suspirantibus, quod se in uili pallio cernerent egen¬
tes, & scruos suos uiderent potentissimos atque fulgentes. cum
optarent erogatas diuitias recuperare, iussit apostolus rectas
uirgulas in singulis fascibus & minutos lapides ex littore ma¬
ris sibi afferri & inuocata Trinitate illas in purissimum au¬
rum, hos uero in preciosas gemmas conuertit. Sed id (iudi¬
cio meo) nullo pacto arti huic quanquam diuinae, sed so¬
lum diuino tribuitur miraculo. Eo quod materiam sumpsit
apostolus nimium disparem arti: & licet propriam sumpsis¬
set materiam, una tamen actio (ut dicetur infra) non fa¬
cit autorem. Quid de Rhaymundo Lullo cuius uita atque in
genium omnibus est admiratio? quippe qui contra Arnaldum
de Villa noua, artis huius impossibilitatem ualidissimis ratio¬
nibus demonstrare conatus est: at posteaquam non rationibus
sed experientia, artis ueritatem ostendit Arnaldus, cepit illam
postea toto suo conatu rimare, qua non modico cum labore
inuenta, optans incredulis eius ueritatem aperire, quingentis
fere uoluminibus illam demonstrauit: quibus adiccit illud no¬
uissimum & omni admiratione dignum, de lapidibus pre¬
ciosis, quos uidelicet ex ijsdem metallorum principijs, com¬
ponere iussit, quo opere ipsa etiam stupet natura. Nec hoc
ipse contentus ut metalla cuncta in aurum mutaret, sed ip¬
sum etiam aurum contra naturae ordinem fecit in plumbi
substantiam atque naturam retrocedere. Audi quaeso aliud
quod uix humano percipitur intellectu, ut in eodem metalli