485
bent namque christiani omnes quacumque ex licita atque honesta cau¬
sa aurum, non ut seruent illud, sed ut habeant unde egenis
omnibus succurrere possint. Laci. Cur igitur nostri antiquo¬
rum uestigia sequentes id idem nobis praecipiunt, affirmantes
ex eius publicatione, mundi ruinam fore uenturam? Memi¬
ni etiam me legisse apud Ioannem de rupe sissa uirum theolo¬
gum, talia praecipientem: Cauete (inquit) omnes in quorum
manibus haec nostra peruenerint, ne illa quaeso, ad manus per¬
ueniant infidelium, quia fides rueret lesu Christi. Bonus. Ah,
ah, ah. Liceat quaeso nunc contra hos insensatos sic exclama¬
re: O, Iane à tergo quem nulla ciconia pinsit, oh dementes
miseri, Indiget ne lesu cristi dei fides, auro & gemmis? In¬
diget armis? quando per tela per ignes, toto aduserante mun¬
do, erecta est eoque magis incrementum recipit, quo magis im¬
pugnatur. sed hos quaeso mittamus homines (ut pro nunc ita
loqui liceat) testiculatos magis quàm cordatos. Nonne palam
est eos contra domini praeceptum agere, qui docuit, quod gra¬
tis accepimus gratis etiam dare? Dicant isti obsecro, quid uti¬
litatis afferat hominum generi abscondita sapientia? Quid
gemmae reconditae? Quid in uisus defossusque thesaurus? Et
quid tandem lucernae esset usus? quod commodum? quae uti¬
litas? si sub modio et non super candelabrum collocetur: quem
admodum à Christo seruatore proditum. est sed ij credo ex in
nata auaricia, non ex christiana pietate talentum domini suffo¬
diunt, cum id quod aiunt, ignauia potius quam pietas esse
uideatur. Laci. Noui ipse quamplures, qui tantopere ti¬
ment ne sui libri pateant & ita caute eos seruant, ut nec ipsi
quidem eos legant, cum sint ignari, nec alios legere, aut ui¬
dere permittant, cum sint inuidi atque maligni, arbitrantes in
illorum aperitione seu ostensione, statim ex eis lapidem in pu¬