457
194 PHILOSOPHIA
facta, mouetur ad compassionem? Caeterùm
quoties nostram fratrumque nostrorum mise¬
riam non ignorabimus, at pari compensabi¬
mus pondere, seculi huius bonis omnibus opi¬
miores facti, ęternarum diuitiarum nos abun¬
dantiores non existimabimus illis, qui prorsum
opibus mundi destituti sunt. Quis mortales in¬
ter hoc verè considerat, bonorumque vel opum
sibi solùm in hoc mundo concreditorum com¬
munione, fratrem egenum non solabitur? Da
considerantem quae dicta sunt, & ego mox eum
ostendam qui arcana Dei haec intelligat. Nec¬
dum istis omnib. Deus tantùm erga nos amo¬
rem suum satis explicuisse voluit, quinimo sua
nos accusante iusticia (cui quidem nihil vnquam
diminutum esse potest, non magis quàm eius
misericordiae) nobis potiùs quàm proprio filio
pepercit, in quo pax & iusticia se mutuò sunt
osculatae. Quur vicissim nos non osculamurin
Christo facti pares ac fratres, cùm nos miseros
vermiculos summus rerum conditor in filio suo
dignatur osculari, & iterum praestantiores, quàm
antea creaturas instaurare, ex miserrimis pro¬
prio malo factis olim. Quotquot Deum agno¬
scunt in filio, pariter & filium in patre per spi¬
ritum sanctum, cui non reluctantur, fratrem
etiam agnoscunt, & non alij. Haec sunt vera &
indubia verae philosophię fundamenta: sed quia
nondum omnibus cognita, licet audita multis,
adhuc