457
MEDITATIVA. 195
adhuc in aliquorum non ibene resolutorum
nimis posset haerere dubium, an imaginatio prae¬
dictorum amorem veritatis in nobis excitare
queat. Operaeprecium fuerit illis ambiguitatem
hanc per seipsos, & in seipsis experimento facto
deponere hunc in modum. Consideret vnus¬
quisque penes se diligenter ea quae iam dicta
sunt, abiectis mundanis ab animo curis omni¬
bus, alijsque distrahentibus cogitationibus, de¬
gustataque saepiùs ruminet animo sincero, sic
paulatim aliquot scintillas diuinae illustratio¬
nis, oculis suis mentalibus magis ac magis in¬
dies perlucere maximo gaudio percipiet, ac
deinceps perseuerantia ruminationis in tantam
lucem excrescere, vt successibus quęuis innote¬
scant quae sibi fuerint necessaria, nec amplius
in veritate quouis haerebit modo: sed pietatis
exercitio, iusticiaeque paulatim assuescens ritu
viaque praemissis, animi tranquillitatem sen¬
tiet, qua tandem allectus, intelliget maiorem
in delectationem esse, quàm in corpore plus
millies. Non priùs enim incipit vera cognitio,
quàm perennium & labilium, cùm vitae, tum
interitus comparatione, seligat anima cum
nimo iungi, delectatione huius maiori tracta
quàm corporis. Ex ea siquidem cognitione
mens oritur, & corporis voluntaria separatio
completur, cùm anima respiciens ex vna parte
corporis foeditatem, & interitum; ex altera
N 3 prae¬