457
200 PHILOSOPHIA
gatis, Chaos nostrum est vniuersale quid, om¬
nia quae nos operamur in se concludens, à cuius
ventrè debet ingeniosus artifex elicere materiam
suam, formam, coelum, & elementa, vt ex istis
medicinas conficiat quae dictae sunt. Materia
verò spagirica dicitur, prima & vniuersalis ma¬
teria, siue mercurius ad vegetationem mo¬
uens, & particularem formae materiam pri¬
mam extrahens à formante, & tribus modis
consideratur. Primo quidem vt subiectum pas¬
siuum, quod sub artificis excitatione per me¬
dia requisita motum patitur: ex quorum om¬
nium operationibus oritur coelum de sua ma¬
teria. Secundo consideratur vt quoduis cor¬
pus aegrum, quod formam patitur medicina¬
rum, vt res elementares formam vegetabilem.
Tertio pro formantis materia, veluti materia
prima subiecta coeli actionibus, nam aliter for¬
mae vim obtinet, vt infrà. Hac ratione coelum,
quòd subiectum sit illarum formarum actio¬
nibus, quibus in albam vel rubeam tincturam
euadit, materiae rationem etiam habere dici po¬
test, quum dictas formas formantium, ad
medicinas perfectam, vel perfectissimam
ctione sua mouet, quod etiam infrà latiùs au¬
dietur. Ex eo nostri chaos optima cognitio
habetur, quoniam vna & eadem substantia,
diuersis tamen rationibus, ad aliam substan¬
tiam se passiuè habet, & ad eandem actiuè,
& è