89
EXEGESIS
23
animos istis technis se insinuabat, meam digni¬
tatem, existimationem, authoritatem, judi¬
cium elevans, deque mei nominis possessione
prorsus me dejicere cupiens.
Ac jam illud ipsum reipsa agebat, pere¬
gissetque haud dubie, si voluntati pessimae, re¬
spondisset imbellis facultas: & nisi DEUS ne¬
farias ejus molitiones in ipsiusmet caput conver
tisset: ut quòd malè induxerat in animum, pe¬
jus rem aggrederetur, pessimè verò in ipsomet
terminaretur; ac consilium malum fieret con¬
sultori pessimum, &, ut est in proverbio, Ca¬
pra gladium reperiret, & Turdus ipse sibi malum
cacaret. Non tantum autem suis illis bullatis nu¬
gis prodebat suam stulticiam: verumetiam cer¬
tissimum indicium dabat suae ignorantiae; quòd
naturam & mores morbi puellulae nunquam
intellexerit; sed caeco ductu totum suum prae¬
sidium in falsis suis & venenatis arcanis, quae
eum ad Stygem usque praecipitârunt, collocave¬
rit: Non me allocutus est, quem quotidie habe¬
bat aspectabilem.
Non exposuit expedi à se curationem pu¬
ellulae. Non contulit mecum de morbo & cu¬
ratione ejusdem: quod omnino eum facere de¬
buisse, vel ipsa plurium annorum inter nos ne¬
cessitudo, & familiarior quidam amicitiae usus,
leges item & consuetudines Medicorum, siqui¬
dem legitimè lauream Doctoralem consecu¬
B 5