89
24
CURATIONIS.
tus est, eamque profiteri potest, de quo mihi &
multis aliis non constat, jure idipsum ab ipso
exposcebant. Sed violatis, spretis, & contem¬
ptis, & amicitiae, Medicorum legibus, veluti
fur clanculariè in meam curationem irrepsit:
ac primùm venit huc sponte, ut dixi, malis pro¬
fectò avibus, fatoque maligno, non accersitus à
quoquam. Deinde clandestinè offert puellu¬
lae, satis benè jam tùm valenti, deleteria phar¬
maca intra & extra corpus. Intra corpus qui¬
dem pulverem quendam vel Mercurialem, vel
vitrificati Antimonii: à cujus sumptione sta¬
tim conturbatur universum corpusculum, ri¬
gore concutitur, subvertitur ventriculus. In
summa, omnes corpusculi vires planè proster¬
nuntur & concidunt, ut nec cibum, nec potum
sumere potuerit. Ab extra liquore quodam,
instar aquae purae, ut incautos falleret; dicebat
enim astantibus esse aquam puram: fricat uni¬
versum corpusculum. Ab hac frictione actu¬
tum puellula inflammatur, & mirifice exarde¬
scit: clamat & ejulatur miserabiliter se totam
ardere flammis, medicastrum incustat, pessima
ei imprecatur, carnificemque vocat. Ego tùm
fortè biduo aut triduo aberam urbe, medicinae
faciendae gratiâ apud quendam Baronem. Re¬
deo, accersor, venio: Video misellam veluti à
carnifice horribiliter excruciatam & excarnifi¬
catam esse, neque jam super esse quicquam auxi¬
lii.