89
EXEGESIS
25
lii. Corpusculum universum durum & veluti
nodosum aut tuberculis plenum, ab exurente
vi medicamenti: quae durities & nodi illi postea
solvebantur & disrumpebantur: dixisses totam
excoriatam: sanguinis profusione integra stra¬
gula & toralia madebant, atque perpetrati scele¬
ris imaginem repręsentabant. Misella in maxi¬
mis tormentis cùm jam tumor & faciem ipsam,
& reliquum corpus occupâsset, ut nullos astan¬
tes aspicere & dignoscere potuerit: sola adhuc
lingua liberiore ad extremum usque halitum re¬
manente, de medicastro querulabatur, dira ei
imprecabatur, carnificem & nebulonem vo¬
cabat, homicidiique accusabat. Sed & tota fami¬
lia ejusdem cognominibus eum cohonestabat,
& arguebat gravissimè. Ille verò, ut scelus su¬
um tegeret, fieri oportere ajebat, ut tota ea ca¬
ro putrida, ita enim loquebatur, excidat, &
nova succrescat, quòd ego facilè futurum cre¬
do, sed in postrema illa & gloriosa resurrectio¬
ne mortuorum: ad quam nulla medicina opus
erit. Addo hoc quoque: me credere certissimè,
nisi hujus commissi a se sceleris, eum, dum ad¬
huc in via est, poenituerit, gravem rationem
tàm atrocis medicationis DEO redditurum esse,
Porrò in ipsis etiam mediis cruciatibus semper
misella adhuc recordabatur mei, inquiens: &
ubi est meus ille Doctor senex: tandem 4. aut 5.
à suscepta ab isto carnifice crudeli ista curatio¬