26
CURATIONIS.
ne,
animam
DEO
reddidit
die
2.
Novembris
ANNI
I594.
Qualis
verò
ea
aqua
fuerit,
qua
illinivit
corpusculum
puellulae,
nunc
inquirere
nolo.
Quanquam
requisitus
de
medicamento
Cir¬
culator
cogeretur
vel
de
jure
fateri,
&
rationem
reddere
omnium
à
se
exhibitorum.
Sed
alia
istius
inquisitionis
dabitur
occasio:
aut
ipsa
veritas,
temporis
filia,
mirabiliter
istius
hominis
scelus
suo
tempore
proferet
in
lucem.
Et
tùm
ipse
vi¬
derit,
ut
se
tueatur,
ne
lege
Cornelia
de
Sicariis
&
Veneficis
damnetur:
ut
qui
pharmacum
no¬
vum,
insuetum,
inexploratum,
adeoque
veneno¬
sum,
temeraria
audacia,
audacique
temeritate
puellulae
propinaverit,
eamque
necaverit.
Quae¬
cunque
autem
fuerit
ea
aqua,
escharoticum
&
causticum
vehemens
venenum
fuisse,
nulli
du¬
bium
esse
potest.
Hic
fuit
funestus
exitus
puel¬
lulae,
studio
&
opera
illius
medicastri,
rectiùs
Venifici.
Sed
parco
misello,
ne
eum
ad
suspen¬
dium
adducam.
Si
enim
ipsemet
recordatur
eorum
quae
admisit:
ut
quòd
me
insalutato
te¬
merè
&
furtim
ingesserit
se
in
meam
curatio¬
nem,
&
falcem
in
alienam
messem
immiserit;
quòd
me
aetate
gravem
contempserit,
&
igno¬
miniâ
afficere
in
animum
induxerit;
quod
ab
odio,
invidia,
fastu,
ambitione,
avaritia
se
su¬
perari
passus
sit;
quòd
amicitiae
jura
violaverit:
quòd
puellulam
arcanis
suis
necaverit:
quòd
medica¬