485
RATIONES
sophorum copiam habentibus est inquisita, & non inuenta
quamuis eam desiderauerint, & expensas plurimas interpo¬
suerint sicut omnibus apparet ergo inanis uidetur ars ista.
Istam rationem & eius solutionem ponit Geber.
Ratio XIIII.
ITEM adhuc fortius ex datis eorum, dicunt enim quòd
est lapis unus solus in arte maiori qui fit albus & rubeus se¬
cundum quòd ipsi uolunt praeparare, qui metalla mollia in¬
durat, ut Saturnum & Iouem conuertendo in aurum, &
argentum & metalla dura mollificat, ut aes & ferrum con¬
uertendo in aurum & argentum, & argentum uiuum coa¬
gulat conuertendo in aurum & argentum. Sed contra
eos sic arguitur: impossibile est alicuius rei duas operationes es¬
se contrarias per se, sed hic lapis est solus unus. ergo etc. Ma¬
ior apparet ex hoc, quia cum uniuscuiusque rei, sit forma
unica tantum & unicae perfectio per se, sic similiter erit uni¬
ca operatio procedens per se abilla forma, ut patet ex
secundo de generatione, & corruptione. sed si sint duae opera¬
tiones contrariae procedentes ab una forma oportebit necessa¬
rio, quòd una illarum operationum procedat ab illa forma
per se & primo, alia autem per accidens et secundario, quia
impossibile est duo contraria eidem aequaliter inesse. Minor
patet. cum enim, secundum eos hic lapis sit unicus, unica
etiam erit eius forma & per consequens unica eius operatio
per se & primo ab ipso procedet, quomodo ergo esse poterit,
quod quaedam metalla mollificet, et quaedam induret per se et primo,
sed non uidetur hoc esse posse ergo uidetur quod unum faciat per se
et aliud per accidens, et sic quoddam non erit uerum aurum uel
argentum postquam mutatum est per accidens siue quod molli¬
ficatum est siue quod induratum est. Videmus enim quòd