485
CONTRA ARTEM. 7
aqua non habet potentiam infrigidandi & calefaciendi per se
et primo, nec ignis similiter, sed unum per se et primo & aliud
per accidens. uel oportebit eos ponere, quod sint duo lapides in ar¬
te alchimiae, quorum unus indurat per se, et colorat, & al¬
ter per se mollificat, et colorat, quod est contra eos, quia di¬
cunt eum esse tantum unum. Et similiter quia qualis diuersi¬
tas esset lapidum inter se, talis etiam erit diuersitas forma¬
rum introductarum ab eis in metallis, ergo non erit eadem
forma introducta in hoc auro, et in illo, nec in argento hoc
& in illo. De mutatione autem colorum quòd fiat primo al¬
bus post rubeus, & quòd alijs coloribus multiplicibus colore¬
tur secundum quod uolunt praeparare concedimus utique, quia bene¬
samus possibile esse res maxime minerales liquefactiuas per
decoctionem, & ad inuicem mixtionem posse mutari de co¬
lore in colorem, sed facere illas duas operationes contrarias.
hoc impossibile reputandum, quare sequitur quod ars sit nulla.
Ratio XV.
ITEM si id quod magis uidetur inesse, & non inest,
neque illud quod minus: sed magis uidetur quòd ars alchi¬
miae possit reperiri in rebus propinquis substantiae auri &
argenti et non reperitur, ergo nec in remotis reperietur, ergo
nec in remotissimis, ergo nusquam. Maior nota est per locum à
maiorij. Minor patet, quia res prop nquae auri et argenti sunt
quae sunt eiusdem materiae & naturae cum eis, quod cogno¬
scitur ex hoc quòd sunt eorum principia uel ex eisdem princi¬
pis, & quia omne simile ingreditur magis in simile per mi¬
xtionem & liquefactionem quàm in extraneum. Ideo inue¬
nimus res quasdam minerales quae dicuntur spiritus metallo¬
rum, ex quibus metalla generata sunt tanquam ex princi¬
pip, & in ipsis ingredi, ut sunt argentum uiuum, &