89
THADDEI AB HAYCK.
57
artis sive defectus sive ignorantiae tantis per fe¬
rebam eam in te, dum amicitiam mecum co¬
leres: verùm cùm ab amicitia temerè discede¬
res, meae famae & existimationi detraheres
contemptumque apud alios reddere velles, haec
mihi nullo modo esse ferenda statui. Addo ad¬
huc aliam causam tuae istius absorptae locutio¬
nis; nimirum te fortè Bitagorae initiatum: cu¬
jus discipulis quinquennio silentium fuisse im¬
positum scriptores testantur. Sed cùm dein¬
ceps cognovissem terno jam propemodum
quinquennio elapso, te eundem tenorem loquen¬
di semper servâsse, sarvareque: nec quicquam
hucusque, vel hoc tempore, protractus à me in
arenam Medicam, ex thesauris tuae reconditae
doctrinae, in defensionem tui deprompsisse:
quòd si unquam aliâs, nunc certè in ista mea in
te querela facere decuit, in qua accusabaris de
nece Barunculae abs te per Pharmacum illata.
Sed verissimum esse dictum illud in te quoque
confirmari deprehendi: Nihil dat, quod non
habet. Et ubi nihil est, ibi quoque nihil deesse.
Quamobrem si adhuc longè diutiùs, quàm
Pythagorae discipuli filuisses, domique te conti¬
nuisses, pro sapiente & erudito habitus fuisses.
Jam verò tuo isthoc scripto insulso, inepto, in¬
docto & barbaro, totum planè te, veluti sorex
quidam, prodidisti. Quod certè responsione
indignum à doctis judicatum est: quod tùum¬