289
Cap. primum. 3
nimo alterius, & vnius plurimum cum pluri¬
mo alterius; quo contingit vt terra non per¬
mittat humidum alteri adhaerere quàm sibi,
neque in toto diffluere, sed quasi per globulos
constare, humidum verò siccum terreum sic
contemperet, vt fluat, & currat in superficie
plana, & vndique protegat, ne ab igne consu¬
matur. Quocirca pars humida non derelin¬
quit partem siccam, nec è conuerso, sed aut
cum tota sua substantia recedit ab igne, aut
cum tota permanet.
Metallorum igitur materia omnium pri¬
ma est humidum viscosum siue vnctuosum
in combustibile, subtile, in corporatum terre¬
stri subtili aequaliter & fortiter commisto per
minima in cauernis terrae. Sed sicut in multis
rebus duplex est vnctuositas, quarum vna
est quasi interna, retenta in radicibus rei ne
perignem possit euelli, nisi per consumpti¬
onem & destructionem substantiae cui inhae¬
ret, altera quasi externa, foeculentum & cre¬
mabile aliquid admistum habens; ita in me¬
tallis omnibus excepto auro duplicem quoque
vnctuositatem constituimus. Vnam quidem
externam sulphuream & inflammabilem.
quae peraccidens illis accessit, nec pertinet ad
vnionem totalem cum terrestribus partibus
rei, aliam verò internam subtilem valdè, non
cremabilem, quoniam est de substantiali
compositione argenti viui, ideoque per ignem
eradi¬
A 2
Prima me¬
tallorum
materia.
Unctuosi¬
tas duplex
in metal¬
lis.