485
RATIONES
Similiter mulier cum patitur suffocationem matricis aut sin¬
copen, omnes tamen habent formam substantialem hominis
actu, non tamen proprietates & passiones hominis habent
actu, nec eas exercere possunt, nec actiuas nec passiuas.
Simili modo sic dicimus, posse esse in metallis aegris, quo¬
niam sunt actu aurum & habent formam substantialem au¬
ri actu sed eorum aegritudo, ipsorum proprietates & passio¬
nes occultat, ut non in actu appareant operationes auri &
argenti. Et ideo sicut homo eger adhibita medicina per al¬
terationem solam fit sanus & manet idem homo formaliter
ut prius. sic & in metallis per artem alchimiae posse fieri est
existimandum. Dicimus eos loqui ut mente captos et ueritatem
naturalium penitus ignorare, quia talem differentiam non
possunt habere metalla adinuicem. Et ratio huius est. Quae¬
cunque habent eandem formam substantialem, actu perue¬
nerunt, in sui generatione ad terminum motus, in quo ac¬
quiritur forma. sed metalla reliqua praeter aurum, & argen¬
tum non peruenerunt ad illum terminum motus, ad quem
peruenit aurum & argentum, ergo non habent actu for¬
mam auri & argenti. Maior est nota, quia non acquiri¬
tur nec generatur forma substantialis in aliqua re, nisi in
termino motus, in toto enim motu praecedunt dispositiones
habilitantes ad formam suscipiendam, & in termino genera¬
tur forma, ergo non possunt alicui inesse proprietates & pro¬
priae passiones, quae sequuntur formam aliquam nisi rei quae
fuit in termino motus. Non enim potest aliquid habere pro¬
prietates & proprias passiones hominis, nisi sit informatum
forma hominis. Similiter & in alijs. Minor patet ad sen¬
sum quoniam terminus motus est in expoliatione sulphuris
ab argento uiuo, facta digestione. haec autem inest soli auro