485
CONTRA ARTEM. 16
& argento. Immo proprie & per se auro soli, sicut ostende¬
tur. Cum igitur caetera metalla nondum sint expoliata ab
ipso, ergo nondum peruenerunt ad illum terminum motus,
quamuis sint in continua potentia ordinaria ad ipsum, ergo
non possunt inesse nec occultare in eis proprietates & proprie
passiones auri & argenti propterea, quia sint aegra. Sed ho¬
mo sanus & aeger fuerunt, & sunt in termino motus & ac¬
quisiuerunt formam per quam sunt homines. ideo habent
proprietates & proprias passiones, quae possunt inesse homini
siue per se siue per accidens insunt eis, & possunt manife¬
stari & occultari in eis, non autem sic in metallis. Falsum
ergo dicunt quidam sapientes naturales talia in superficie
considerantes scilicet quòd alchimistae operantur, sicut periti medico¬
rum, qui dant aegro medicinas digestiuas & purgantes hu¬
mors corruptos, & postea medicinam confortatiuam &
funt sani, quia secus est in ijs & in illis. sic igitur ars ista
& operatio eius friuola & uana ac impossibilis uidetur, quia
siue ponant metalla omnia differre specie adinuicem siue acci¬
dente, hae rationes ponunt tam artem, quàm eius operationem
impossibilem. Aliae adhuc rationes adduci possent, sed quia
dictae sufficere uidentur, ideo silemus eas;
Sequuntur affirmationes & probationes
dictae artis alchimiae.
DICTA autem ars probatur esse uera triplici mo¬
do. Primo ex suis ueris autoribus. Secundo
firmissimis rationibus. Tertio a simili & exem¬
plis manifestis. Cum ergo uideatur unicuique intelligenti,
& usum rationis habenti, quòd testificatio sapientum in suis