485
RATIONES
artibus & scientijs, sit magna probatio ad sententiandum
ueritates obscuras & difficiles. Propterea dicitur in diale¬
cticis, unicuique experto in sua arte credendum est. Vnde
Aristoteles decimo ethicorum. Consonare utique rationibus
uidentur sapientum opiniones. Probatur quinimmo, ue¬
ritas huius artis, autoribus primo multis, quia reperimus
antiquos philosophos famosos, quae in alijs artibus & scientijs
scripserunt & ueritatem tradere conati sunt in hac arte li¬
bros composuisse affirmantes & docentes quòd ars haec sit ue¬
rissima & sequela naturae. & regulas naturam in materia
propria, ad finem a natura intentum, quem natura attin¬
gere nunquam posset, & hoc uno modo tantum, ut dicetur.
Vnde Hermes in suis secretis dicit. Verum sine mendacio cer¬
tum & uerissimum quod est superius, est sicut quod est infe¬
rius, & quod inferius est sicut quòd est superius, ad perpe¬
tranda miracula unius rei etc. Et Morienus. Si autem ea
quae tibi dixero & testimonia antiquorum recte inspexeris
bene & aperte cognosces nos omnes in uno conuenire &
mnia quae diximus uera proferre etc. Et omnes breuiter
hoc idem uolunt. Et sunt sicut Hermes termegistus pater
& propheta philosophorum. Pythagoras, Anaxagoras, So¬
crates, Plato, Democritus, Aristotiles, Zeno, Heraclytus,
Diogenes, Lucas, Hypocrates, Hamec, Thebit, Geber; Ra¬
sis, Haly, Morienus, Theophylus, Permenides, Mellissus,
Empedocles, Abohaly, Abinceni, Homerus, Ptolomeus,
Virgilius, Ouidius & alij quàm plurimi philosophi & huius
ueritatis amatores, quorum nomina ualde prolixum & tae¬
diosum esset scribere. Et eorum plurium libros uidimus, &
Iuxta posse nostrum modicum & ingenium studuimus quan¬
uis operationi & labori fuerimus raro dediti. Voluimus
enim