485
PRIOOARTE. 17
enim libris eorum mente uigili studere prius & eos imagina¬
biliter uoluere & reuoluere die ac nocte cum instantia; ut
loquelam ueram ipsorum figuratam, & radicem habere pos¬
semus, ut sciremus circa quid & quo operentur secundum ratio¬
nem & non secundum fortunam & casum si Deus uoluerit. Vn¬
de Hermes in secundo. Fili quicquid audis ratiocinare, non
enim puto te ratione esse priuatum etc. Ideo Rasis libro per¬
fecti magisterij hortans nos ad tale studium dicit. Rogo itaque
te fili. ut incessabili lectione philosophiae libros scruteris, ut
& eius filius esse, & huius archani magisterij habere saga¬
ciam merearis. Qui enim in legendis libris deses extiterit in praepa¬
randis rebus promptus esse non poterit, quia non potest de le¬
ui eius in practica, manus clarescere, nisi cuius mens prius
in theorica maceratur. Illae namque ad operationes securus ac¬
cedit in cuius mentis enigmate plures operationum imagines, ua¬
riaeque resultant etc. Et Geber in proaemio summae suae¬
Labora utique fili studere in uoluminibus nostris, & ea sae¬
pissime in mente tua reuolue, ut intentionem ex loquela no¬
stra ueram acquiras etc. & Vnde Galenus talem inquisitio¬
nem ostendens, dicit sexto de ingenio sanitatis. Oportet ut pri¬
mo secundum rationem considerandae considerentur, deinde
cum experimento certificentur, ut ratio per experimentum con¬
firmetur. Et idem in secundo eiusdem. Virtus rationis, ex¬
perimenti uirtutem ostendit & ordinat. Et sicut uera ratio
experimentum decorat, sic mala ratio eum dedecorat.
Est autem magna probatio in aliqua obscura scientia & ma¬
xime quando est obscure tradita inducere autorum nomina &
autoritates antiquorum philosophorum in illa. Ideo philoso¬
phus in ethicorum secundo. In obscuris oportet apertis testi¬
monijs uti. Et Morienus. Omnis enim res usque dum
C