485
PRO ARTE. 18
sas siue per sensum siue intellectum: sed alchimia non utitur
demonstrationibus aliquo illorum modorum, quoniam non pro¬
batur nec probat, ut aliae, neque exprimit eas quas habet ut
aliae, sed magis occultat, cuius causae superius tactae sunt.
Postquam probauit artem primo ex suis ueracissimis
autoribus, nunc probat illam rationibus &
principaliter duabus.
SECVNDO probatur. Rationibus & princi¬
paliter duabus, quamuis sit ualde difficile hanc at¬
tem per rationes demonstrare. Vnde philosophus pri¬
mo Topicorum. Quaedam sunt problemata de quibus sunt
contrarij syllogismi probabiles ad utranque partem, dubita¬
tionem tamen habent utrum sic sit, uel non sit. Propter ra¬
tiones utriusque partis uerisimiles. Et quaedam sunt pro¬
blemata, de quibus non habemus rationem propter difficulta¬
tem etc. Et alchimia est de illis. Modo dico, quòd sicut in
caeteris scientijs operatiuis, earum ueritas esse probatur, sic &
in hac sufficiet, cum haec sit in earum serie, Vnde philosophus
primo Topicorum & tertio. Quando utitur hypothesi si de¬
monstrauerimus sic se habere in alijs & in proposito demon¬
srationem fecimus. Sicut ergo in scientijs operatiuis uolen¬
do probare ueritatem alicuius sensitiui, nos probamus per de¬
monstrationem sensitiuam solum, ostendendo ueritatem me¬
dij ad sersum & non ad intellectum, simili modo oportet
nos facere in hac? Vnde philosophus primo posteriorum.
Sicut in demonstrationibus uniuersalibus medium demonstra¬
tur ad intellectum, ita in particularibus medium monstra¬
tur ad sensum. Sicut ergo de obiecto intellectus, non possu¬
C ij