485
RATIONES
mus iudicare per sensum, sic nec econuerso ut patet in eodem.
Et sicut elicitur ex uerbis eius secundo coeli & mundi contra
illos qui dicunt, terram moueri circulariter, & terram esse
in coelo unam ex stellis, & locum ignis esse in centro, quia
in sensibilibus debemus iudicare per sensum, ergo qui hanc
artem ab intellectu non esse ueram arguunt, nihil probant.
Quod si eis sensibile deficiat, cuius causam supra ostendimus,
hoc non probat artem non esse ueram sufficienter. Immo
magis probat contrarium, cum imperfectorum alterationes
uersus perfecta uideant. Vnde de his iudicijs sensus & intel¬
lectus philosophus decimoseptimo de animalibus de generatio¬
ne apum dicit, quòd ex ratione probauit, generationem apum
talem esse ex accidentibus quae nunc uidentur circa ipsas, non
tamen accidentia sufficienter accepta sunt, quòd si sumantur
tunc sensui magis quàm rationi credendum est. Ampli¬
us dicimus quòd probare & syllogizare hanc artem esse ue¬
ram apud ignotos incredulos & insensatos est, sicut syllogiza¬
re de coloribus figuris & motibus apud caecos, & de sonis
& uocibus apud surdos. quantumcunque enim eis in ijs pro¬
bes quid uerum non confitebitur aliquis, quia medium non
sentit nec intelligit, ergo nec iudicare nec confiteri potest.
Vnde philosophus primo ethicorum. Vnusquisque bene iudi¬
cat de ijs quae cognoscit, & eorum est bonus iudex. Et in
primo Topicorum, qui enim sentit, aliquomodo iudicat. Et
in eodem, qui negat niuem esse albam indiget sensu: unde
idem in principio posteriorum dicit. Omnis doctrina &
mnis disciplina intellectiua ex praeexistenti fit cognitione.
Ideo idem in eodem capitulo dicit. Si enim aliquis sensus defi¬
cit, necesse est illam scientiam deficere, quae per illum sensum
acquiritur. Similiter & in reliquis sensibus est inducere.