485
PRO ARTE. 19
Veruntamen sicut caecis deficit uirtus uisiua ratione organi
impediti & obiectum est praesens. Ita hic est econuerso. Pro¬
pterea ergo cum hic obiectum non sentiunt, cum tamen sit
sensibile iudicant hanc artem non esse ueram. Talibus autem
hanc artem ueram esse non probamus, nisi prius credant.
Ideo philosophus primo posteriorum. Oportet discentem cre¬
dere. Et ideo primo Topicorum. Non est cum omni dispu¬
tandum, nec contra quemlibet exercitandum. Ideo dixit Py¬
thagoras in turba philosophorum. Si enim elementa ueraci¬
ter sciretis, haec non negaretis. Rursus si quis in scientia me¬
dicinae quae est operatiua uelit probare aliquam medicinam
particularem in sua specie talem in humano corpore curare
aegritudinem, aut talem efficere operationem, per demonstra¬
tionem sensitiuam solum procedet, cuius ueritatem solum
experimentum certificat. Experimentum autem fecit artem
ut dicit philosophus secundo posteriorum & primo metaphy¬
sicae. Verbi gratia. Aliquis patitur superabundantiam co¬
lerae rubeae in uenis stomachi & hepatis, eius autem cura se¬
cundum rationem, post digestionem, est euacuatio . Vo¬
lens autem probare, quòd sit aliqua medicina faciens hanc ope¬
rationem, arguam sic necessario. Omne quod habet euacua¬
re choleram superabundantem in uenis stomachi & hepatis
post digestionem, habet sanare patientem, sed reubarbarum
& scamonea sunt huiusmodi, ergo etc. Maior nota est, cum
euacuatio illius cholcrae iam digerente sit eius uera sanatio,
quia ipsa facta est horribilis & odiosa naturae. Minor au¬
tem non potest probari nisi experimento & experimentum non
probatur nec cognoscitur, nisi per sensum & proprie per sen¬
sum uisus, scilicet uidendo ad oculum utrum sic sit uel non.
unde Hamec in commento stollicarum. Non peruenitur ad
c iij