289
Altera à cal¬
ce aurie ar¬
genti.
Sum. per¬
fect. cap. 41.
84 De materiae tenuitate
ad scorias ipsius seu immunditiem exteriorem
amouendam, quae toties reiteranda est, cum
resuscitationibus successiuis eiusdem, do¬
nec albissimus sit, & liuor omnis illi natura¬
lis recesserit. Et in hac sublimatione parua
quantitas mercurij deperit, quia facile ab eo
sales separantur per eorum solutionem. Al¬
tera mercurij sublimatio perfectior, fit à cal¬
cibus metallorum. Hoc enim vult Geber
dum ait. Qui cum calce alicuius corporum subli¬
mauit, bene sublimauit, & perfecte mundare po¬
tuit cum facilitate. Quorum autem corporum
calx assumenda sit, satis innuit, cum eodem
cap. dicat probationem administrationis foecum
cum proportione sua esse, vt eligatur materia illa
cum qua plus conueniunt spiritus sublimandi, &
cui permiscentur profundius. Et subdit rationem
quare talis materia sublimandis conueniens
potissimum eligenda sit, quia videlicet illa
cui magis vniuntur sublimanda, potentior est in re¬
tentione foecum sublimandorum, quam cui non
vniuntur. Nulla autem corpora metallica
mercurio magis conueniunt quam perfe¬
cta, aurum videlicet & argentum, idque cap.
45. expressis verbis subdit, dicens. Ab istis
nim (scilicet salibus, calce ouorum, marmo¬
re trito, & similibus) mundatur ab alijs vero
rebus habentibus affinitatem cum eo (nisi sint. perfe¬
ctionis corpora) corrumpitur potius, quiae sulphurei¬
tatem habent omnia talia, quae ascendens cum eo
in