485
PRO ARTE. 20
proprie est finis artis & complementum & confessio uerita¬
tis ipsius. Ideo bene dicit egregius Aristoteles tertio coeli &
mundi. Scilicet necesse est ut iudicemus super quasdam res ex
complemento ipsarum & earum finem, & non ex earum
principijs, nam omni scientiae est complementum & finis, quòd
est, quia complementum artis & complementum naturae, est
per rem sensibilem cadentem sub uisu etc. Et huic, con¬
cordat quod dicit Galenus tertio de crisi, scilicet quòd uerifi¬
catio in unaquaque arte & ipsius affirmatio fit ex operatio¬
nibus eius, et ipsius inuentione. Et processio ex eius prin¬
cipijs etc. Ex quibus patet, quòd haec ars & omnis ferè
alia, non potest probari ex suis principijs, sed ex operationi¬
bus. Vnde Auicenna in tractatu suo . Testatur autem ad
credendam meditationem experimentum. Et philosophus
decimo ethicorum. In operabilibus ex operibus indicatur.
Et Rasis in lumine luminum. Nam quod diximus, eius ex¬
primentum ueritatem indicat
CIRCA praesentem literam. Ex quibus patet etc.
Notandum quòd ars ista est ministrans naturae & eam conse¬
quens. Ideo duplicia sunt eius principia, scilicet naturalia &
artificialia. Naturalia sunt quatuor elementorum causae, me¬
tallorum cum suis annexis, & haec principia recipit credita à
scientia sibi superiori, sed exquisite discutit ea, ut possit se¬
qui naturam. Principiorum uero artificialium, quaedam
dicuntur modi operationum quibus artifex applicatur ad ma¬
gisterium ut intentum perficiat: qui sunt octo secundum Ge¬
ber, scilicet Sublimatio, Discensio, Distillatio, Calcinatio,
Solutio, Coagulatio, Fixio & Ceratio, absque annexis suis.
Quadam sunt non proprie principia sicut probationes & iu¬
dicia ostendentia ueritatem uel falsitatem dictorum princi¬
C iiij