485
RATIONES.
piorum, eiusque quod operatum est ex eis, scilicet utrum sit
idem aurum penitus cum minerali uel non, & sunt nouem,
scilicet Cinericium, Cementum, Ignitio, Fusio, Expositio su¬
per uapores acutos, Extinctio, Commixtio rei adurentis. Re¬
ductio post calcinationem & susceptio argenti uiui facilis uel
difficilis, de quibus omnibus Geber in summa sua perfecti
magisterij. Est autem & principium unum aliud ab ijs ex¬
celsum & diuinum, quod est sicut clauis & nexus illorum,
sine quo non potest perfici opus hoc, quod supra omnem
rationem debet cadere in intellectum, ante principium ope¬
rationis & ultimo in sensu. Et hoc est quod induxit Pla¬
tonem inuestigando philosophiam, incipere ab intellectu
& finire in sensu, & iterum redire & reflectere ad in¬
tellectum uia circulari, cuius contrarium fecit Aristoti¬
les. Vnde Auicenna non potens hoc principium firma¬
re per naturales rationes, sicut nec unquam aliquis alter
naturalis philosophus, dixit capitulo de substantia fixa,
quòd experimentum destruit formam specificam eius. Et uult
dicere, quòd fixum destruit formam specificam uolatilis, ut
non fugiat. Et capitulo de compositione medicinae dicit,
quòd cum aquae permiscentur, & commiscentur uehemen¬
ter. deinde exsiccantur, & coagulantur, & conglutinan¬
tur ita, quòd si uicerit summa uolatilis summam fixi uola¬
bit cum ea, & si non uicerit figetur cum ea. Et uult dicere
quod uolatile potest uolare cum fixo et perditur opus, & fixum
potest retinere uolatile & perficitur opus, quòd est mirabi¬
le ualde. Idem in eodem dicit sic. Et sciuimus per princi¬
pia plurima scientiae naturalis, quod possibile est, ut res & sub¬
stantiae, quarum radix est terra & aqua, resoluantur & cur¬
rentes fiant. Deinde sciuimus per canones alios scilicet non naturales