485
PRO ARTE. 21
sed alchimicos, & diuinos, quòd ista elixiria praedicta cum
resoluuntur, non prohibetur resolutio ab operationibus suis
radicalibus omnino, immo remanet nobis de uirtutibus earum
quòd uolumus. Testatur autem ad credendam meditationem
experimentum etc. Principium autem hoc praecipue tradi¬
tum est totum sub figura, & allegoria propter ultimam dif¬
ficultatem eius et inuestigationem supra rationem. Ex cuius
ignorantia praedicta principia nil prosunt, quia ueritatem
sui & aliorum in experimento ostendit & sensu & in expe¬
rimento patet ueritas principiorum haec de prima ratione.
RATIO secunda est haec. In quocunque reperiuntur
proprietates & passiones & operationes omnes specificae alicu¬
ius rei, illud est idem penitus, quòd illa res: sed in auro &
argento per alchimiam generato, reperiuntur omnia haec,
quae in auro & argento minerali, ergo eto. Maior huius
rationis uerificatur, quae differentiae specificae rerum siue for¬
mae substantiales sunt nobis ignotae, ut patet ex 4. meteo, in
fine. & ex primo de anima, nec cognoscimus eas nisi per pro¬
prietates, & proprias passiones, & proprietates, & passio¬
nes, per operationes & accidentia. Et ideo quales sunt opera¬
tiones & accidentia in rebus, tales iudicamus proprietates,
& passiones. ergo & per consequens formas, quia omnis
cognitio nostra incipit à sensu, ut patet primo physicorum.
& primo posteriorum, & primo metaphisicae. Vnde philoso¬
phus primo de anima uolens nos inducere, ex hoc in cognitio¬
nem animae & aliarum formarum, dicit sic accidentia magnam
partem conferunt ad cognoscendum, quod quid est. id est dif¬
finitionem & formam substantialem, quod quid est, talis
aut cognitio, scilicet accidentium, est per sensum, quia sola
accidentia sunt obiecta sensuum. Et Idec Philosophus 4. me¬