485
RATIONES
teo. arguens ex operationibus rerum, & accidentibus su¬
per ipsas formas dicit sic, quod enim facit operationes oculi
est oculus, quod uero non, non est oculus, sed imago ocu¬
li, & serra lignea non est serra, sed imago serrae etc. Vn¬
de dico, quòd optimum genus inquisitionis & certissimum,
est cognitio rel per accidentia propria, quia tunc per causam
uniuscuiusque rei propria, res cognoscitur, cum de acciden¬
tibus eius proprijs minime dubitatur. Neque est hoc in metal¬
lis difficile, cum non sint diuersae substantiae adinuicem, sed ho¬
mogenea per totum. Minor patet sic, quia quicunque uult
cognoscere aurum & argentum secundum eorum formam
specificam, cognoscet per eorum proprietates & passiones, et
accidentia, & operationes siue sint actiuae siue passuae. Mo¬
do de proprietatibus auri, est esse metallum coloris citrini ful¬
gentis ad ignem fusibile, sub malleo per omnem dimensio¬
nem extensibile, substantiae homogeneae & ponderosae ual¬
de, & substinere iudicium ignis absque mutatione & dimi¬
nutione sui per cinericium & cementum, & confortare cor.
neque plus cognitum est de cognitionibus auri in toto mun¬
do per philosophos, & fossores minerarum metallorum per ex¬
perientiam sic confirmant. In quocunque ergo metallo
per alchimiam transmutato reperiemus omnis proprietatates
& accidentia, & operationes, necessario arguemus ipsum es¬
se aurum, & si aliqua illarum conditionum quae dicta est
deficlat, non erit aurum. Quia ergo aurum alchimicum ha¬
bet omnia praedicta, ideo iudicamus ipsum esse aurum neces¬
sario. experimentum autem secundum philosophos testificatur
hic ut dictum est secundum sensum. Quod si non est idem
aurum cum minerali, oportebit necessario eos ponere easdem
proprietates omnes in specie, manare a contrarijs formis, quod