485
PRO ARTE. 22
est penitus impossibile. oportet igitur quod sint idem. De
confortatione autem cordis, quod facit aurum minerale sicut
dicunt medici, quia quidam idiotae dicunt, quòd aurum al¬
chimicum cor non confortat. Plato in 3. stollicarum expresse
est contra eos. Et similiter in commento ibidem Hamec. Et
similiter Haly in suis secretis. Et Aristoteles in suo libello de secre¬
tis secreto. ca. de lapidibus pretiosis etc. Sunt etiam aliae ratio¬
nes ad probandum artem esse ueram, de quibus post dicetur.
quando dicetur de principijs, & de generatione metallorum,
in generali, & in speciali, & eorum transmutatione.
Tertio probatur eius ueritas exemplis
& similitudinibus.
NVNC uero a simili probemus. Quibusdam
enim placet, & satisfacit magis audire similia,
proportionabilia, cum rationes syllogisticas intellige¬
non possunt. Et similiter difficile est syllogizare. Vnde
philosophus 9. metaphisicae, non oportet cuiuslibet terminos
quaerere sed proportionale conspicere. Haec autem similitu¬
do, & proportio reperitur tam in animatis, quàm in ue¬
getabilibus, & minerabilibus & etiam elementis, & à na¬
tura sola, & cum auxilio artis. Natura enim generat
ranas in nubibus, aue in puluere asperso pluuia per putrefa¬
ctionem, ex ultima disposititione materiae ad hoc propinqua.
Et refert Auicennas, quòd uitulus in nubibus generatus est
cum tonitruis, & cecidit cum pluuia semiuiuus. Et dicit quod
natura in talibus facit subitas generationes. Cum ministra¬
tione etiam artis facit similia naturalibus, Vt ex basilicon con¬
trito & debite ministrato & putrefacto scorpiones gene¬