485
RATIONES
rantur. Et ex elixatura anatis ad serenum cooperta buf¬
fones. Et ex uitulo strangulato apes, cum putrescit hu¬
miditas illa per ebullitionem à calore extraneo. Et uespae,
ex carne asini, & scarabaei ex carnibus equi & locustae de
carnibus muli. Et planum est, quòd haec talia omnino sunt
similia illis, quae à sola natura processerunt, quamuis locus sit
alius, & materia alia, et dispositiones aliae. Sed proportiones
miscibilium ultimas, & dispositiones ultimas in tali materia
et tali loco credimus esse omnino easdem cum ijs, quae d sola na¬
tura generata sunt uirtute corporum coelestium, quamuis praece¬
dentia sint ualde diuersa, propter diuersitatem materiae, er¬
go & formas easdem credimus. Aristoteles tamen 6. de
animalibus est contra hoc, qui dicit, quòd sunt idem solum
secundum genus, & similitudinem, & non secundum for¬
mam. Et in 15. de animalibus dicit idem. Et similiter 7. meta.
Vnde Auerrois, in commento ibidem dicit, mures generatos
ex putrefactione non esse idem in specie cum generatis ex
propagatione, quia dicit propagando conseruari non possunt
in specie. Sed nos dicimus formicas, muscas, araneas, &
alia pluria generata ex putrefactione, quae post ouando per
propagationem conseruantur in specie sibi similij. Aut ergo
erunt eadem specie cum illis, quod credimus, aut eadem ac¬
cidentia, & operationes manabunt à contrarijs formis, quod
est impossibile. Similiter natura non faceret in eis membra
generationis frustra. In uegetabilibus etiam hoc patet.
Natura enim generat ex putrefactiote portulacas, bletas, cau¬
les, parietariam & cucurbitas, & alia plura genera uege¬
tabilium. Et illa etiam eadem ex proprijs seminibus, & fa¬
ciunt flores & folia & semina eadem, & conseruantur in
specie sibi simili per semina eadem. & hoc patet per Galie¬