485
GENERALIS. 28
sam falsi assignare hoc enim confert ad fidem. Secundo in ipsius
operatione est insudandum, sed solum ab habente ingenium
callidum, sublime & perspicuum & ualde profundum. Et
quia contra negantes sua principia non potest quis disputa¬
re, ut patet ex primo physicorum. Contra hoc autem confi¬
tentes principia, & propter ignorantiam concludentes falsa
disputari potest, ut patet ibidem. Et sicut ex bonis seminibus
oriuntur mali fructus, & sic ex ueris principijs concludun¬
tur falsa. Ideo contra confitentes principia & concluden¬
tes ex eis falsa, dirigimus nostram disputationem et quaestio¬
nis solutionem
Hic ponit modum suum pmacedendi in determi¬
natione huius quaestionis.
VERVNTAMEM ad istius quaestionis uerita¬
tis cognitione. Primo sequemur auctoritatem et uer¬
ba antiquorum philosophorum in hac arte famoso¬
rum, ut introitus fiat apertus ijs qui hoc ignorant & reli¬
quis, ostendendo semper quomodo intelligimus eos & du¬
bia plura, mouendo quae cum hac quaestione insurgunt, &
recte soluendo. & rationes nostras assignando semper, quae
ad quodcunque quod dicimus credere nos inducunt. Secun¬
dario autem, scilicet in solutione ultimae rationis philosophi
roborabimus omnia, dicta prius rationibus, naturalibus tunc
ueridicis penitus inhaerentes. Amplius ut uerum fatear dico,
quòd quicunque ueritatem alicuius artis uel scientiae, aut ali¬
cuius difficultatis in illa radicitus uidere intendit, debet co¬
gnoscere terminos in illa arte, & differentias proprias, &
quid dicatur per nomen. Si enim hoc ignorauerit radicem
D iiij