485
DETERMINATIO
& ueritatem quam quaerit, aut disputare intendit, nullomo¬
do perpendet, sed arguet ex extraneis & ignotis & paralo¬
gizabit seipsum, & in hac ignorantia stabit & quiescet. Sed
impossibile est ex ignotis peruenire ad nota, ideo uidimus,
quàm plures sapientes huius artis terminos ignorantes hanc
quaestionem, inuestigare uolentes, arguentes ex extraneis
hanc artem non esse ueram, tunc in fine concludunt & de
terminant ignotum. Ex quibus uerbis patet, quòd qui igno¬
rat terminos proprios huius artis, & differentias ignorat ip¬
sius disputationem & ueritatem & nihil arguit. Vnde dici¬
tur primo elementorum, scilicet quòd imperiti uelut longe
distantes speculantur. Cogitur ergo necessario hanc quaestio¬
nem disputare ad intellectum intendentes ut terminos, huius
artis immisceat quaestioni, quibus ignotis ignoratur disputa¬
tio eius & ueritas & procedit tanquam caecus ad colores, et
sicut carens potentia ad oblectum potentiae. Vnde dicitur 2.
posteriorum, impossibile est scire differentias ad unumquodque,
non cognoscentem unumquodque, hoc autem in unaquaque ar¬
te & scientia singulariter inducendo est notum ad intellectum,
& planum ad sensum. Et quia terminis huius artis apud plu¬
rimos ualde extranei sunt & ignoti, ideo post declarentur.
ideò etiam haec quaestio necessario, multam requirit dilatatio¬
nem sermonis. Quia igitur aliqualiter ex eius terminis no¬
uimus, & plures libros magnorum philosophorum antiquo¬
rum uidimus, & studuimus. determinabimus ipsam, ut
promisimus.
ALCHIMIA est scientia ut supra etc. ad expositio¬
nem & notitiam huius diffinitionis est notandum, quòd per
hoc, quòd dicitur scientia, datur intelligi genus suum cui sub
ijcitur, quia sicut medicina est scientia, sic & ista. Per hoc