485
DIFFICVLTATES. 33
Scitote quòd inuidi in hoc opere perfectionem, priusquam ini¬
tium narrauerunt. Et Rosinus. Scito quòd philosophi non
posuerunt in suorum operum initio medietate uei fine, nisi ar¬
canum occultum. Vnde nunquam celare destiterunt etc.
Octaua causa difficultatis.
SIMILITER ratione uasis decoctionis, uidetur no¬
bis non modica difficultas, quia quamuis doceant, plura ua¬
sa facere, & diuersa propter diuersas operationes quas faciunt,
tamen unum solum uas est in quo omnes operationes fiunt in
una decoctione. quodquidem uas est unum tantum, tam ex
parte materiae, quàm figurae, quàm numeri, sicut patet in
uasis generationis animalium perfectorum. Ideo dicit Lilium.
Scias quòd non nisi unicum uas huic nostrae operationi attri¬
buunt. Similiter omnes hoc idem sentiunt. Omne autem
uas cum cooperculo suo, aut cum cooperculis suis dititur unum
uas ex suis partibus consiitutum. Difficile tamen ualde est
imaginari hanc figuram uasis & compositionem. cum tamen
quis ueritati appropinquat, istius artis modus operandi ape¬
rit sibi hanc unitatem uasis inuariabilem. ante autem, quàm
appropinquat ueritati est impossibile.
Nona causa difficultatis.
SIMILITER ratione pronosticationis super determi¬
natum tempus, diem & horam crisis natiuitatis & genera¬
tionis huius lapidis, ars ista difficillima comprobatur.
Quoniam non est nisi unum tempus determinatum ortus ipsi¬
us, in cuius. ortu obseruatur tota natura, & elementorum
simplicium depuratorum coniunctio & radix totius operis,
& pondera sapientum, quibus ignoratis totum magisterium
ignoratur. Vnde Haly in suo libro secretorum . Qui hunc
lapidem honoratum cùm germinauerit, non inueniet, non
E