485
ARTIS
surget alius loco suo etc. Et qui nesciuerit & non certifi¬
cabitur quando nascetur, iam parauit se mori & pecu¬
niam suam perditioni etc. Vnde Thebit loquens ad Hamec
interrogatiue sicut discipulus ad magistrum in prooemio stol¬
licae Platonis dicit. Scientia nanque tuae philosophiae est infi¬
nita & opus est determinatum & termino & tempore ter¬
minato. Et Rasis in libro 70. praeceptorum libro primo, sci¬
licet diuinitatis. Alia habent ordinem, quorum quaedam ad¬
dunt super alia. Lapis uero philosophorum semper est secun¬
dum unum terminum & secundum quem nunquam tran¬
scendit & secundum unam habitudinem. Item secundum
eundem in libro 70. praeceptorum. Ad hoc ut quis sciat con¬
uertere argentum in aurum sunt pondera & termini, quae
praeparator studeat scire, cum enim sciet pondera, sciet
totum magisterium, & qui ignorauert pondera, non labo¬
ret in ijs nostris libris. Philosophi enim nihil suarum rerum
posuerunt nec secundum hoc, nec aliud occultauerunt nisi
hoc etc. Et ideo philosophus quarto physicorum & secundo
coeli & mundi, uult quòd determinatum sit tempus cuilibet
actioni naturali in quo Minori, uel Maiori compleri non
potest illa actio. Et Galenus secundo de diebus criticis di¬
cit. Quòd motus & opera naturae, adhaerent semper uiae
uni & ordini uni. Hunc autem terminum temporis philo¬
sophi scientes, concorditer in eorum uerbis uariauerunt ad
errorem idiotarum. Vnde quidam ponunt hunc terminum
uno anno. Vt Rusmus & Plato in suis stollicis. Et scias
quòd pauciores dies praeparationis, est circuitus & reuolutio
luminaris maioris. Rasis autem ponit, in nouem mensi¬
bus in libro trium uerborum. Alij in diebus septem. Alij in
40. Alij in octuaginta, quidam alij modis infinitis.