485
DIFFICVLTATES. 34
Cum tamen in rei ueritate non sit nisi unus terminus propterea
quia sola una est decoctio à principio usque ad finem, sicut
patet de generatione infantis & pulli. Sub tempore autem
concluditur secretum ignis, quod est maximum in arte.
Ad hanc autem diem crisis & partus & ortus lapidis quae
est terminus totius consumationis operis, cognoseendam, opor¬
tet diem praecognoscere indicantem, cum ipsa sit sicut signum,
& indicata sicut signatum; & habeant adinuicem quandam
naturalem colligantiam determinatam & ordinatam. Sicut
etiam patet in febribus putridis, in quibus oportet medicum
scire dies indicationis & dies criticas indicatas ab illis, ut re¬
cte regat infirmum. Et sicut in generatione foetus, quia
quando scimus tempus motus eius, scimus & tempus partus
& non aliter. Sed hic multo fortius, praedictis enim, non
permiscetur uoluntas, nisi uniuersaliter per accidens. Huic
autem uoluntas necessario permiscetur, cum totius operis con¬
plementum fit à uoluntate regente naturam, quae se tunc non
affuit, annihilatur opus . Has autem dies indicatiuas &
praesertim criticas, nunquam narrare praesumpserunt per se
& pure, immo semper mistice, tanquam ab indignis celare
cupientes. Ibi enim est operis perfectio & eius. annihilatio,
quoniam in ipsa die immo hora oriuntur elementa simpli¬
cia, depurata ab omnibus coinquinamentis, quae egent statim
compositione, antequam euolent ab igne & conuertantur in
terram, id est, fixionem & non prius nec posterius.
Cognitio autem huius compositionis reddit totam artis ope¬
rationem uigilem & difficillimam cum ipsa sit diuina & in¬
credibilis, & quasi impossibilis credatur & iudicetur.
Decima causa difficultatis.
SIMILITER ratione materiae ex quae fit hic lapis,
E ij