289
Ros. part. 1.
cap. 8.
De Inuestig.
perf. cap. 5.
Aurum &
arg. subtili¬
anda ante¬
quam elixi¬
ri coniun¬
gantur.
232. De Tinct. alba vel rubea.
accedat, quam naturaliter in se contineat,
Hinc Geber & Arnaldus de villa noua. Ad
hoc fit operatio in lapide nostro, vt melioretur eius
tinctura in eo plus, quam in natura sua, & fiat Elixir
iuxta Sapientum allegoriam ex speciebus limpidis
condimentum, antidotum, medicina, & purgamen¬
tum omnium corporum purgandorum & transmu¬
tandorum in Solisicum & Lunificum verum. Et Ge¬
ber. Tingens multiplicandum est super tingendum,
dones tinctura appareat in corpore vel medicina.
Auctor Rosarij min, cap. 21. part. 1. In quantum
plus tinctura cum adiuto ijs argumentatui, tanto
aljius tingit. Senior, Nisi aurum in aurum ponas,
nihil habes. Aurum autem vocatur elixir, cùm
decoctione diuturna iam auri colorem siue
rubedinem assequutum est. Quod & de argen¬
to intelligendum, cum videlicet spiritus ter¬
rae suae iunctus & coagulatus in albedinem
definit. Quo facto si velimus elixiri tinctu¬
ram augere, necessarium erit vt ci aurum ar¬
gentumque insuper addamus, aurum quidem
lapidi rubeo. argentum albo, idque non se¬
mel sed multoties, eoque saepius quo medi¬
cinam perfectiorem, subtiliorem, ac maiori
pondere imperfecta conuertentem volumus.
Sed aurum medicinam subtiliorem & magis
coloratam reddere non poterit, nisi prius sub¬
tiliatum sit, ipsiusque siccum conuersum in
humidum, & grossum in simplum. Elixir enim
post multiplices sublimationes & distillatio¬
nes