289
Secundo
modo.
Lapis dici¬
tur tinctura
& forma
metallorum.
Diffinitio.
Aurum non
dici posse
tincturam.
234 De Tinctura alba vel rubea
quam forma metallorum imperfectorum,
& tanquam ea tingens in Solem & Lunam.
Et tum diffinitur à Richardo Anglico. Sub¬
stantia quae tingendo tinctum in naturam suam
transformat, & secum sinè vlla separatione per¬
manere facit, docens naturam contra ignem prae¬
liari, ita vt natura figentis, tingentis, & tincti con¬
cordent. Ex qua diffinitione elicitur, nihil
tincturam dici posse, nisi quod tingit. Au¬
rum itaque naturale quamuis albedinem
argenti sibi certa proportione commisti ce¬
let, tamen tinctura dici non potest; similiter
nec argentum aes sibi admistum habens, quia
quamuis haec in se recipiant, & quodam mo¬
do abscondant, tamen illis colorem non
praestant; nisi qui ipsis adimitur. Vnde au¬
rum quod argentum, & argentum quod aes
commistum habet, perfectionis suae dimi¬
nutionem patiuntur. Aurum enim purum
& putum viginti quatuor graduum, siue ca¬
rattorum, vt vocant, per admixtionem par¬
tis vnius vicesimę quartae argenti, gradu vno
descendit, & deterius fit, & postea non nisi
viginti trium carattorum censetur. Similiter
& argentum quod in perfectione sua duode¬
cim denariorum statuebatur, additione vnius
denarij aeris non iam duodecim vt prius, sed
vndecim tantum indicatur: & eodem modo
de reliquis proportionibus decernendum.
Deinde cum tingens tinctum in naturam
suam