485
ARTIS.
natur. Et Alphidius. Non indiges nisi una re scilicet aqua, &
una actione scilicet coquere. Et non est nisi unum uas ad al¬
bum & rubeum simul faciendum. Et Mahometh. Vnum
uas in albo & rubeo, & unus ignis, & unum tempus de¬
terminatum in albo & rubeo. Ad idem Morienus. Licet
sapientes sua nomina & dicta mutarent, tamen semper in¬
telligere uoluerunt rem unam, dispositionem unam, &
uiam unam. Idem in eodem. Sapientes hanc rem cogno¬
uerunt & eam rem esse unam saepius probauerunt.
Et Geber in summa sua. In rerum multiplicitate ars nostra
non perficitur, est enim lapis unus, medicina una in qua to¬
tum magisterium consistit, cui non addimus rem extraneam
aliquam, nec minuimus, nisi quia in praeparatione superflua re
mouemus. Et Rasis in lumine luminum. Album, item
& rubeum, ex radice una nullo alterius generis interuenie¬
te, pullulat, nam scipsum dissoluit & copulat, & seipsum
albescit & robore decorat, seipsum croceum facit & nigrum.
praeterea seipsum desponsat, & seipso concipit, quousque
peris finem acceleret. Idem in libro trium uerborum. Huic
lapidi nullus est similis in mundo qui scipsum impraegnat, et
de seipso concipit & seipsum parturit. Et Salomon filius Da¬
uid. Nemo habet in sulphure nisi unum iter. Et Senior.
Natura cognoscit naturam & natura congaudet naturae, &
tamen non est nisi unica natura & genus unum & substan¬
tia una & essentia una . Et Mundus in turba philosopho¬
rum. Natura natura laetatur, natura naturam superat,
& natura naturam continet, & tamen non sunt diuersae
naturae, nec plures, uerum una sola, habens in se suas res
quibus caeteris rebus imminuit –. Et Haly in suis secretis.
Scias frater, quòd hoc officium est unus lapis, super quem
E iiij