485
DE VNITATE
ca nuncupatur etc. Et Pytagoras in turba philosophorum.
Aliam gubernationem ponamus, quae non est alia radice ue¬
rum nomine. Et Florus in eodem. Natura enim una est, à
qua si quis errat peritum tendit ac uitam amittit. Hanc er¬
go unam habeatis naturam, alienam uero dimittite. Idem in
eodem huius artis fundamentum, propter quod multi parie¬
re, unum est. Et in eodem. Pluribus autem rebus non indi¬
getis nisi una re, quae scilicet habet patrem, & matrem, et
eius pater & mater eam nutriunt atque pascunt, neque ipsa
a patre, atque matre aliquo modo differre potest etc. Quia
ergo res siue materia ista est tantum una, tam ad tincturam
albam, quàm ad rubeam, & dispositio ultimata una, &
uia una, & uas unum, & terminus & finis unus, & modus
operandi unus & omnia unum, & pluribus modis, &
quasi infinitis tradita, tunc planum est quòd pluribus modis
quasi infinitis ab unitate & ueritate & tramite directo ar¬
tificem deuiare continget. Cum enim omnia haec sint & re¬
uertantur in unum in operatione, tamen in principijs huius
artis & magisterij quae sunt modi operationum, quibus ar¬
tifex applicatur ad hoc magisterium, multipliciter loquun¬
tur, & deceptorie. Ita ut nunc dicant rem debere solui, nunc
sublimari, nunc descendi, nunc distillari, nunc coagula¬
ri, nunc cerari, nunc fixari, nunc calcinari, & sic siqui modi
operationum sint alij, quas tamen operationes omnes faciunt
simul & semel in uno uase. Deuiantes autem distinguunt,
& separant opus ab opere, & uariant, & multiplicant &
quod facile est fit difficile, & impossibile. vnde Rasis in li¬
bro trium uerborum dicit. Scias quòd in solo igne sine aliqua
separatione possunt fieri omnes distillationes & sublimationes
& calcinationes, & dealuationes, & rubificationes, &