485
ARTIS. 38
mortes ipsius mercurij mortui, & fusiones cum omnibus re¬
solutionibus & congellat onibus sicut debent esse &c. Et Mo¬
rienus. In una dispositione mutantur omnes colores, sed
quanto ignis magis eius colores innonat, tantum plura uo¬
mina sibi imponunt. Vnde Pytagoras in turba philosopho¬
rum. Quicquid dixerunt philosophi in libris suis, decoque
assa, funde, descende, reitera etc. non est nisi una opera¬
tio in igne. Item Barseus in eodem. Oportet uos opus coque¬
re, assare, calefacere, dealbare, terere, rigare & tingere etc.
haec ergo plura nomina sunt quorum regimen unum est.
Et Rasis libro 30. uerborum uerbo 21. Regimen enim est unum
et operatrix una. operatio uero et transmutatio non sunt una.
Possunt etiam ijs adaptari uerba philosophi 2. coeli, & mun¬
di, qui dicit, quod rectificationes rei unius foeliciores & laeuiores
sunt rectificationibus rerum multarum. & rectificationes rei
simul sunt faciliores & foeliciores rectificationibus eius mul¬
totiens, & quando res recipitur operatione una uel operatio¬
nibus est facilior. quae autem accipitur operationibus uehe¬
mentior est, & difficilior. Similiter quòd bene fit uno mo¬
do fit, ut dicit philosophus 2. ethicorum.
Distinctio prima ostendens quod haec ars si naturali &
diuina, & quod per ipsam philosophi antiqui
fuerunt uates de futuris miraculi diuinis.
AMPLIVS ars haec cogens nos tum propter diffi¬
cultatem elus tum propter insuetudinem dilatare ser¬
mones. Dicimus, quòd ipsa partim est naturalis,
& partim diuina siue supra naturam. Si enim consideretur